# Epistulae 7.124

Symmachus, Epistulae, Liber Septimus., CXXIIII. ad Patrvinum.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/7.124
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/7.124

Amicorum liberis usui esse debemus, quod etiamsi ipse nescirem, tuo exemplo et imitatione didicissem. ad hanc sententiam pertinet, qui tibi litteras exhibebit. fungitur autem militia in scriniis litterarum. cui satis opis et felicitatis eveniet, si ad clientelam splendidissimae domus tuae meruerit pervenire.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
