# Epistulae 7.126

Symmachus, Epistulae, Liber Septimus., CXXVI a. 401–402. ad Patrvinum.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/7.126
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/7.126

Non novum atque intemptatum ad te refero postulatum, sed quod ingestum tuis auribus recognoscas. inlustris memoriae viri Rufini expraefecti urbi filias paterna adfectione defendo, quarum solitudinem per vos, quibus reip. eura est, opto tutari, et ideo precator accedo, ut quidquid clarae quidem sed miserabilis domus usus exegerit , facili impetratione mereantur. res namque illis est per Apuliam non tam reditu ampla quam censu. haec nisi bonorum iudicum fulciatur auxilio, publicis oneribus fessa subcumbet. opis igitur tuae levamen expectat, meque tibi gratiae faciet debitorem, si gravi onere inclinutas salutaris defensor erexeris.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
