# Epistulae 7.127

Symmachus, Epistulae, Liber Septimus., CXXVII. ad Patrvinum.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/7.127
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/7.127

Promptiorem me circa Herennii laudabilis viri defensionem iudicia vestra fecerunt. habet enim plurimum voluptatis electio, et provocant animum sperata praesidia. sed meum non est scripto ostentare, quid negotio promovendo cura nostra contulerit. narrabit haec vobis ille, quem iuvimus; simul ipsius rei exitus officia nostra testabitur . cuncta enim, quae direptio sparserat, investigata patuerunt. itaque in ius Herennii revertetur legibus quidem debita, sed patris sensui acerba successio. nunc vestrae de me existimationi ago atque habeo gratias et spero fiduciam nostri apud optimates viros esse mansuram, cuius documenta cepistis.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
