# Epistulae 7.128

Symmachus, Epistulae, Liber Septimus., CXXVIII. ad Patrvinum.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/7.128
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/7.128

Amor in te meus ex summis opibus adnititur, ut in dies singulos bonorum tibi cultus accedat, tantum abest, ut sinam veteres tibi ainicos insimulationum inprobitate decerpi. inter quos v. c. Scipio, virtutum tuarum me quoque teste laudator, spoliatum se amore tuo per aemulos ingemiscit. sed mihi verisimile non videtur, stabilitatem animi tui falsis rumoribus potuisse mutari, cum bene conscius vitae nihil in se maledicis licere sermonibus debeat aestimare. quare hortor et deprecor, despuas. si qua sunt inculcata mendacia. atque hunc honorem meritis tuis vindices, ut qualis ipse es, talem te ab omnibus intellegas iudicari. nemo in te transferat odii sui semina . iam dudum enim genus artis est ad alendas vires discordiae suae metum sollicitare potiorum. non ibo longius, cum mihi inpetrationem spondeat sapientia morum tuorum; quam puto eatenus responsuram litteris meis, ut non tam ignovisse te Scipioni c. v. quam nihil de eo adseras credidisse.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
