Latin
Liber Septimus., Ad Sibidium. CXXVIIII.
Symmachus, Epistulae 7.129
Not analysed yet
Curam de te meam nolo ex epistula metiaris: pauca salutantis verba sunt. . . . . . . sed vota prolixa. liceat igitur mihi imitari erga te parsimoniam religionum, quibus iure amicitia confertur, et officium pium brevi pagina tamquam parvo ac ore persolvere. neque enim requirit dictio excursum. tibi autem praescribo stili terminos: erunt mihi, quae de te scripseris, nimis magna, si laeta sint.