# Epistulae 7.131

Symmachus, Epistulae, Liber Septimus., CXXXI. ad Sibidium.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/7.131
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/7.131

Numquam efficies silendo, ut me ad parem voluntatem ducat imitatio. cogito enim, non quid temporali causae sed quid perenni amicitiae debeatur, cumque sim mei officii severus arbiter, curam tuam casu saepius quam fastidio credo cessare. sed ne longa conloquii intercapedo quamvis tui amantem cogat timere neclectum, quaeso constanter munia familiaritatis exerceas. quo enim pacto intellegere possum, grata esse, quae defero, si negaveris, quae reposco?

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
