# Epistulae 7.16

Symmachus, Epistulae, Liber Septimus., XVI. Symmachus Attalo.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/7.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/7.16

Vicem sermonis mei desiderasse te gaudeo, sed amolior invidiam neglegentiae. parata enim responsa deseruit tabellarius tuus excitus, ut fando conperi, valetudinis tuae dubio. agnoscis nempe infucatas esse neque ex alto trahi cessationis meae causas . non ibo longius, quia brevis est adsertio veritatis. nunc sanitatem tibi gratulor, qua post nimium metum cognita multum diluxit in pectore meo gaudii. indicium autem respirantis vigoris litterarum tuarum iucunditas praetulit. petis namque, ut tibi ad confirmandam valetudinem stili mei remedia subministrem. festivitas ista Baiana est; nimiis te salibus sinus Lucrinus infecit. estne aliquid in verbis meis, quod aures tuas sospitet, quod medicinam sensibus faciat? credo, consentio. nam plerumque amara haustu ad salutem valent et sucis tristibus adfecta refoventur. sed nimium quantum avarus es, qui Flaviano meo praesente quicquam requiris, in quo tanta rerum bonarum delenimenta sunt, ut mihi quasi apud Sirenas aut Lotophagos haesisse videaris. atque utinam vestro otio iungerer; plus de vobis caperem salubritatis, quam tu desideras, qui a me solas litteras poposcisti. vale.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
