Latin
Liber Septimus., XVII. Symmachus Attalo.
Symmachus, Epistulae 7.17
Not analysed yet
Ne ego frustra hactenus tacui, dum te promissi certus opperior. tandem redeundum mihi est ad consueta solacia meliorum desperatione. et fortasse suscenses diuturno silentio meo. id vero etiam reliquum est, ut inritus expectationis arcessar . . . . . . . eres igitur iuris tui super ordiendo itinere stare promissis. me esse contentum tali levamine non pigebit; hoc certe officiorum conmercio aut solabor, quod non venis, aut merebor, ut venias. vale.