# Epistulae 7.18

Symmachus, Epistulae, Liber Septimus., XVIII a. 397? Symmachus Attalo.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/7.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/7.18

Proxime de Formiano sinu regressus in larem Caelium domo iamdiu abesse te conperi. datum mox negotium est Theophilo communi amico et nunc itineris mei socio, ut et ad te in Tiburtem agrum reditus mei nuntius pergeret et salutationis verba perferret. hunc tu, ut es curiosus rerum mearum, quasi aliqua tibi in nos decreto publico inquisitio esset tributa, quaeritando palam facere coegisti, quae foris gesseram. nam hoc confessae sunt litterae tuae, quas idem vir optimus Theophilus reportavit. fuerit benignitatis tuae actuum meorum fastigia et capita disquirere – utrum crebra vectatio campi aut maris valetudinem meam iuverit, an ullus agris nostris cultus, aedibus nitor, pecori numerus accesserit, quid adfluxerit edulium copiarum, utrum consularem mensam succinxerit modus voluntarius, an umquam Formias vicina urbe aut longinquiore mutaverim –; etiamne explorare te fas fuit, quid procul ab arbitris studiorum meorum cura contulerit in paginas, utrum me operatum ceris stantes plerumque oculi et palloris signa detexerint? exploratorem te stilus meus patitur. doces amicos suspicionum vias, et si dici potest, odore atque vestigiis scripta nostra venaris. num ego scire postulo, quid in Tiburtibus pomariis litterarii operis exerceas ? solum hoc fama attulit, balineum tibi nuper extructum, cui torris unus ad iusti caloris pabulum satisfacere narratur; lectitasse autem te in multo otio utriusque linguae auctores, ipse index fuisti. ego tamen non quaero, an aliquid et scripseris; animadverto enim te conscientiae gloria proprii operis accensum voluisse cognoscere, an ego quoque idem fecerim. sed iam omissis epistulis velim redeas, nisi forte balnei tui brevis sumptus hortatur, ne deseras parsimoniae consuetudinem. vale.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
