Latin
Liber Septimus., XVIIII. Symmachus Attalo.
Symmachus, Epistulae 7.19
Not analysed yet
Duo pariter commissa in amicitiam redemisti epistulae tuae salibus: diu afueras, nihil scripseras. quis Colchus aut Thessalus cantu aut manu has offensiones levasset? ergo ob epistulae delenimentum veniae pretium feres. sino, ut amici tui nuptiale festum curae vacuus exerceas et urbem Tiburtem, quae nuper tibi faces praetulit, communem Iunoni et Herculi facias. reverteris, ut spero, post repotia in Caelium larem; vel si adhuc iuvat aestivos dies in pomariis tuis ducere, iterum tibi indignatio mea litterarum tuarum melle placanda est. vale.