# Epistulae 7.20

Symmachus, Epistulae, Liber Septimus., Section 20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/7.20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/7.20

XX ante a. 398. SYMMACHVS ATTALO. Villa Tiburs, quae proxime in ius tuum venit, maioris ingenii praedicatorem requirit ; ego tamen linguae modicus, ut potero, verbis honorem loco faciam. quid hic in positu aedium venustatis est! quis situ ex edito fit in plana iactus oculorum! frequentare has sedes Orchomenias dixerim deas atque eas sedulo adnisas, ut te conciliarent aedibus suis dominum. perge igitur, ut facis, et victis aevo redde novitatem . multo hoc factu promptius, quam quod Hesiodum ferunt posito senio in virides annos redisse. interea gratulare nobis bonam valetudinem, quae ut tibi quoque longum secundet, inter fastigia est votorum meorum. vale.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
