# Epistulae 7.21

Symmachus, Epistulae, Liber Septimus., Section 21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/7.21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/7.21

XXI a. 398. SYMMACHVS ATTALO. Postquam mihi litteras tuas raedarius meus reddidit et salutatio ex itinere reportata observantiam nostram solvit religione, datus est mihi aditus crebro, dum aberis, tecum loquendi. quare ab iis ordior, quae in voto tuo prima sunt. deum pace mea atque unici mei sanitas viget. urbanas turbas Vaticano, in quantum licet, rure declino , et tamen, si quando in coetum vocamur, ad obsequium consilii publici pedem refero. scio te nihil amplius velle de nobis. tantundem pernoscere rerum tuarum desiderii modus postulat. vale.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
