Latin
Liber Septimus., XXIII. Symmachus Attalo.
Symmachus, Epistulae 7.23
Not analysed yet
Requirunt me, credo, oculi tui: mens adesse non dubitet. mecum enim diligentia tui peregrinatur totumque animi adfectione circumfero. nihilominus exerceo stilo amicitiae voluptatem; quod si tu quoque invicem feceris, eveniet, ut longum fruar otii possessionem, quia non negabis, quod me posset abducere. vale.