Latin
Liber Septimus., XXXI. Symmachus Attico.
Symmachus, Epistulae 7.31
Not analysed yet
Retrahere nos e Campaniae gremio Tiburtis agri laudibus studes. est ille, ut praedicas, in tuo rure densus cupressis et fontium largus et montano situ frigidus. sed haec mihi desideranda, si te mora uberiore tenuissent; nunc properato in urbem reditu nescio quam mihi fastiditi loci suspicionem dedisti. habent enim saepe voluptates satietatem. quod si ita est, satisfactum Formiis puto, quibus renuntiaveras, cum tibi etiam praelata displiceant. vale.