Latin
Liber Septimus., XXXIII. Symmachus Attico.
Symmachus, Epistulae 7.33
Not analysed yet
Proxime ad te indicium salutis meae pertuli, necdum quod invicem de prosperis tuis legerem, reddidisti: non piget tamen ante solutionem religiosum fenus iterare. tanta est enim securitas animi in nos tui, ut repensum putem, quidquid ab amante debetur. vale.