Latin
Liber Septimus., XXXVI. Symmachus Decio.
Symmachus, Epistulae 7.36
Not analysed yet
Nondum Neapolitanum litus accessimus visuri arcem deliciarum tuarum, sed tamen omnia, quae Tyrrhenus adluit, nominis tui plena sunt. quid multa? successisti in famam Luculli. quo magis miror, ad alia te nonnumquam posse transire; nisi forte fastidio fugis copias et mutatione castigas satietatem. sed nimium hactenus abfuisti ; puto iam parsimoniae diuturnitate conciliatum tibi desiderium copiarum. quin ergo ad nos gradum promoves? aut si libenter illic nostrae immoraris frugalitati, redeundum propere nobis est, quos non decet alienas adfectare delicias. vale.