# Epistulae 7.38

Symmachus, Epistulae, Liber Septimus., XXXVIII a. 398. Symmachus Decio.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/7.38
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/7.38

locari mihi visus es, cum te scriberes obvia militum arma timuisse, credo, ne iter tuum in Campaniae longinqua sequeremur. nam si ipse diu versatus in castris nonnihil timoris expertus es, quid ego togae adsuetus amaritudinis incidissem? sed non patior, ut tibi ad moram prosit simulata trepidatio. caret Appia tota militibus transvectis omnibus, qui pacato Africae statu in obsequium divini principis reverterunt . quid quod etiam patria in rebus angustis vel opem bonorum vel societatem requirit ? neque enim praesentiam nostram sola prospera eius expectant; laudabilioris officii est participare dubia cum civibus. sed iam spes melior urbis nostrae vultum serenat et alimonia interim proviso fulta subsidio etiam frugis Libycae stipulatur adventum . vale.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
