Latin
Liber Septimus., XXXXVI a. 398–399.
Symmachus, Epistulae 7.46
Not analysed yet
Singularis animi tui bonitas vocat saepe ad iustas petitiones fiduciam meam. non est igitur mihi commendationum familiarium verenda reprehensio, cum ipse ad hoc meum studium voti benignitate sollicites. spes ergo certa est, gratas fore tibi litteras, quibus ornatissimum virum Desiderium veterem amicum meum prosequor. domestica huic causa rumpendi otii admovit necessitatem. iam facile iacturam dissimulare potuissem, si admitteret magnum animum angusta fortuna. ex ipso latius audies, quicquid epistulae brevitas recusat absolvere; mihi satis est pro eo in universum rogare. suscipe, oro, benefaciendi provinciam, quae hominum merita deo adplicat, clarioresque fructus ex huius commodo cape. mihi enim videntur beneficia plus conferre praestanti. vale.