Latin
Liber Septimus., XXXXVIII a. 399.
Symmachus, Epistulae 7.48
Not analysed yet
Favore tuo factum est, ut evectionum adminicula sumeremus, quibus familiares mei empturi equos curules ad Hispaniam commearent. quaeso igitur, ne missos mox transire praecipias: longo enim tempore opus est, ut de singulis provinciis optimos quosque excerpat electio et morosior cautela perducat. praeterea tibi validius obligabor ,si duobus aliis veredis eorundem iuveris iter; dividentur enim singuli, ut ex diversis provinciis edecument lectiores. erit tui beneficii post inlustrem et praecellentissimum virum comitem, quidquid domui nostrae praetoria filii mei editio splendoris adiecerit. vale.