# Epistulae 7.48

Symmachus, Epistulae, Liber Septimus., XXXXVIII a. 399.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/7.48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/7.48

Favore tuo factum est, ut evectionum adminicula sumeremus, quibus familiares mei empturi equos curules ad Hispaniam commearent. quaeso igitur, ne missos mox transire praecipias: longo enim tempore opus est, ut de singulis provinciis optimos quosque excerpat electio et morosior cautela perducat. praeterea tibi validius obligabor , si duobus aliis veredis eorundem iuveris iter; dividentur enim singuli, ut ex diversis provinciis edecument lectiores. erit tui beneficii post inlustrem et praecellentissimum virum comitem, quidquid domui nostrae praetoria filii mei editio splendoris adiecerit. vale.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
