Latin
Liber Septimus., Section 50
Symmachus, Epistulae 7.50
Not analysed yet
L a. 401. Gaudii de te mei nec ipse ostentator esse per verecundiam possum nec testem alteruni cito; sufficiet enim mihi, quod amorem meum de tua mente metiris. debeo tamen laetitiam confiteri. . . . . . . . quae praefecturae habenas ad bonam transtulit voluntatem. interea non minore abundo laetitia, quod domini et filii mei Flaviani prolixus in iudicando labor optata quiete. . . . . . . differri diu ab hoc praemio par fuit, neque illum ab otio retardari. haec eo scribo, ut noveris, nos pro tuo honore agere aeterno principi gratias, te idem facere pro illius securitate debere. interea quaeso, ut in epistulis frequentandis morem tuum teneas nec privatis officiis actus publicos obstare causeris. nam semper multiiugis necessitatibus par fuisti, nullumque experientiae genus est, cuius te possit magnitudo vel novitas a negotiis amicitiae debitis avocare. vale.