Latin
Liber Septimus., LVIIII a. 400.
Symmachus, Epistulae 7.59
Not analysed yet
Sacras mihi litteras Iulius agens in rebus exhibuit leopardorum munificentiam continentes; idem tuam desideratam nobis paginam simul tradidit. principe igitur loco salutationis tibi solvo reverentiam; dehinc postulo, ut pro me gratias agas votivae largitatis auctori –quae iucundior erit, si ei commendationem prosecutio oportuna praestiterit –,et quod vereeundia mea vix implere potuisset, oris tui adfabilitas prosequatur. spero ex mensura adfectionis, quam de te mereor, quod cumulatissime possim magnitudinem nostrae gratulationis inplere. vale.