Latin
Liber Septimus., Section 6
Symmachus, Epistulae 7.6
Not analysed yet
VI a. 399–402. SYMMACHVS SYMMACHO FILIO. Desideratas proxime amabilitatis tuae litteras sumpsi, quibus indicabatur et sedulitas animi tui et profectus ingenii. sola epistulae brevitas nequaquam paterno desiderio satisfecit. quod eo scribo, ut intellegas, quantum ex sermone tuo ceperim voluptatis . qui queror copiam defuisse. quis enim optet satietatem nisi rerum bonarum? posthac igitur indulgentius scribe, lux mea, ut pleniore stili tui munere legentis animus ex̲p̲leatur. vale.