# Epistulae 7.60

Symmachus, Epistulae, Liber Septimus., Section 60. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/7.60
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/7.60

LX ante a. 399. AD PATRICIVM. Onerabat verecundiam meam, quod prior scripseras: continuo altera epistula tua gravatae fronti duplex fenus inposuit. formido, quod cupio, ne mihi ante solutionem duorum contractuum tertius a te sermo tribuatur. habet quippe hanc inpatientiam, quae in te pollet oris ubertas, ut intervallum vicissitudini neget et officia nondum conpensata praeveniat. una igitur mihi ad satisfactionem via superest, ut inparem me stilo fatear, quamvis cultu amicitiae parem non negem. nec contumaciter fieri putes, quod tibi animi mei diligentiam confero: alioquin frustra a te diligor, nisi adfectione saltem nos pateris conparari. quare post hanc professionem meam laudatae facundiae donum frequenta; me, si rarior fuero, memento cessisse. an ego adversum iudicium publicum provocem scriptis epistularum regiarum magistrum? nostrum est pastorales inflare calamos, tuum sacris tibiis carmen incinere; nos obtundit otium, te usus exercet. nisi forte hanc nostram privatae vitae vacationem magis oportunam frequentandis litteris putas. vides non eodem motu flumina de stagno serpere et de fonte properare. omne, quod in cursu est, viget; continuatio experientiae vires suas renovat. sublatum tibi est, quod respondere potuisses. fac deinceps, qua vales scribendi copia, ut tantum mihi adferat facultatis exemplum tuum, quantum ingenium meum non dedit.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
