Latin
Liber Septimus., Section 61
Symmachus, Epistulae 7.61
Not analysed yet
LXI ante a. 399. AD PATRICIVM. Denuntiaveram tibi, quod rarior in scribendo essem futurus: quid amicitiae faciam ,quae cogit, ut mentiar? descivi a promisso, sed credo te huiusmodi probare fallaciam. nunc velim cogites, quam frequens esse debeas, qui spei amplius optulisti . an non prior in me iaculatus es oris tui munera? quibus ego veluti herbam porrigens cum veniae petitione respondeo. maneas oro promissis et coeptorum tuorum diligentiam teneas. fidem tuam convenio, qui me paene iacto mentitum?