# Epistulae 7.62

Symmachus, Epistulae, Liber Septimus., LXII. ad Patricium.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/7.62
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/7.62

Ideo amicitia conparatum est. ut officiorum vicibus mutua gubernetur utilitas. in rem praesentem spectat praefata sententia. praesumo namque eximietatis tuae studio supplicationem fratris mei Callistiani atque eius uxoris exortem sacri beneficii non futuram, cui et aequitas desiderii et usitata inpetrationis forma suffragio est. quando igitur nihil obstat oratis, admove iuvandis precibus benivolentiam; quae cum tibi innata sit, remittit mihi deprecandi laborem. nam paene iniuriam facit benignitati, si quis anxie petat, quod praestantis natura promittit.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
