Latin
Liber Septimus., LXIII. ad Patricium.
Symmachus, Epistulae 7.63
Not analysed yet
Tantum esse apud te loci Aurelio meo gaudeo, ut a me tibi traditus invicem sub commendatione reddatur. vicisti nostram pro eo diligentiam, quam iubes crescere. itaque sum dicto audiens. nulla enim caritas ita plena est, ut augmenta non capiat. me domo abesse et in regione Campaniae pasci otio libens audies; nam soles amicorum prospera voluptate partiri. tibi honor militiae pariat fructus secundos; sit vita nostra secura, vestra conspicua.