Latin
Liber Septimus., LXVII. ad Alypium.
Symmachus, Epistulae 7.67
Not analysed yet
Qui sperat brevi in conspectum se amicorum esse venturum, solet scribendis epistulis abstinere; mihi et illa spes visendi te integra est et fastidium non creat litterarii usus officii. celebro igitur honorem tuum salute dicenda nec interim posco rescriptum ,quia fenus stili mei fabularum munere ex proximo repensabis.