# Epistulae 7.67

Symmachus, Epistulae, Liber Septimus., LXVII. ad Alypium.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/7.67
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/7.67

Qui sperat brevi in conspectum se amicorum esse venturum, solet scribendis epistulis abstinere; mihi et illa spes visendi te integra est et fastidium non creat litterarii usus officii. celebro igitur honorem tuum salute dicenda nec interim posco rescriptum , quia fenus stili mei fabularum munere ex proximo repensabis.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
