# Epistulae 7.68

Symmachus, Epistulae, Liber Septimus., LXVIII a. 395. ad Alypium.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/7.68
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/7.68

Intellego diligentiam, quam sanctae domui tuae defero, nimium tibi esse compertam . hinc est, quod mecum laeta communicas et dominae ac filiae meae valetudinem stilo indicas in spem redisse meliorem. ago igitur uberes gratias et deos preeor , ut tua secunda proficiant. nobis tardior Africanarum navium commeatus incutit curas et sterilitas conditorum. quapropter ad conlationem vocati remedia patriae usitata promisimus. sed votis opus est, ut voluntariae sponsioni solutio prompta respondeat .

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
