Latin
Liber Septimus., LXVIIII. ad Alypium.
Symmachus, Epistulae 7.69
Not analysed yet
Tradiderunt memoriae. qui res priscas locuti sunt, in iudicium quendam vocatum furti, quod Aricia tenus precarium de amico cantherium mutuatus ulterioris clivi ardua praeterisset. fuerit haec parsimonia et diligentia pauperis saeculi, ut praetervectus decretum locum commisisse in amicitiam diceretur; at ego non vereor iumenta ,quae dederas, demoratus, ne in tantis fortunae tuae copiis et animi benevolentia usurpationis arcessar. adsumpsi igitur, quod amor tuus ingerebat, tantumque absum a metu suscensionis tuae, ut sperem de te ultro bonam fiduciae meae gratiam. necesse est enim probes, quod ipse fecisses. sed quid haec tamquam purganda produco ? de Formiano ad te scribo integer valetudinis, unde equorum vestrorum copulam magis exercitam quam fatigatam remisi. mulos paulisper tenebo; hanc enim dederas optionem. quam si repudiassem, viderer libentius in usurpandis uti animo meo quam in permissis tuo cedere.