Latin
Liber Septimus., LXXI a. 397? ad Alypium.
Symmachus, Epistulae 7.71
Not analysed yet
Plurimum mihi opis atque adiumenti tuae litterae ad confirmationem sanitatis inpertiunt; primo quod te memorem nostri esse testantur, dehinc quod indicia tuae prosperitatis adportant. fateor igitur adhuc infirmam valetudinem meam scriptorum tuorum adsiduitate refoveri, atque ex hoc intellego, quid ex praesentia tua commoditatis habiturus sim, cum tantum ex litteris salubritatis accipiam. vale.