Latin
Liber Septimus., LXXX (LXXVIIII). Symmachus Fratribus.
Symmachus, Epistulae 7.80
Not analysed yet
Superioribus diebus litteras frequentavi, sed nulla adsiduitas animum potest amantis explere. puto autem vobis ad cognitionem posse sufficere, quod valere nos scribimus ,licet commune pignus paucis diebus effusione vexata otii nostri minuerit voluptatem . quae iam divina ope ad plenam sanitatem coepit emergere.