# Epistulae 7.80

Symmachus, Epistulae, Liber Septimus., LXXX (LXXVIIII). Symmachus Fratribus.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/7.80
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/7.80

Superioribus diebus litteras frequentavi, sed nulla adsiduitas animum potest amantis explere. puto autem vobis ad cognitionem posse sufficere, quod valere nos scribimus , licet commune pignus paucis diebus effusione vexata otii nostri minuerit voluptatem . quae iam divina ope ad plenam sanitatem coepit emergere.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
