# Epistulae 7.81

Symmachus, Epistulae, Liber Septimus., Ad Messalam. LXXXI (LXXX) a. 399.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/7.81
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/7.81

Fortuna cum civibus nostris revertit in gratiam, postquam te sibi respublica vindicavit . adnumerandus est igitur ceteris sperantibus aequitatem Iucundus amicissimus meus, quem morbo iam diu gravem praefectura eminens ad cognitionem privatae litis exciverat. et illi quidem votivum sub examine tuo respondere propositis, sed valetudo obnititur voluntati. quae effusione sanguinis sauciata itinerum recusat incertum. nec deerit ius adversantis petitioni, si ad vicarium tuum disceptatio transferatur. haec igitur summa est postulati, ut cum causae nihil de loco pereat, salutem homini peregrinatio remota conciliet.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
