Latin
Liber Septimus., LXXXII (LXXXI) a. 399. ad Messalam.
Symmachus, Epistulae 7.82
Not analysed yet
Instruenda mihi atque adornanda praetura est, ad cuius nos editionem magnitudinis tuae processus animavit; inceptum enim meum viribus fratris utetur. quaeso igitur, ut mecum religiose votiva officia partiaris et familiaribus meis ad Hispaniae longinqua pergentibus ob equorum curulium coemptionem suffragia promovendi negotii digneris adnuere. longum fiat, si velim litteris praestanda percurrere; capita igitur rerum subiecto indiculo strictim notavi. tibi integrum erit adicere beneficia, si qua stilus petentis omisit.