Latin
Liber Septimus., LXXXV (LXXVI. LXXVII). ad Messalam.
Symmachus, Epistulae 7.85
Not analysed yet
Numidam familiaritas nostra apud te debet iuvare; quem tuo trado suffragio, ut meritum, quod apud nos honestis officiis conlocavit tua pro me cura conpenset. mores hominis ex meo pende iudicio et in omnibus, quae utilitas eius exquirit, votum commendantis imitare.