Latin
Liber Septimus., LXXXVII (LXXXV. LXXXVI). ad Messalam.
Symmachus, Epistulae 7.87
Not analysed yet
Omnis commendatio amicis testimonium tribuit, suffragium praestat incognitis. Processus igitur vir ornatissimus filius meus non est in ea parte numerandus, cui ex beneficio scripta praestantur, sed potius in ea, cui vicissitudo ex amore persolvitur. puto iam liquere tibi, quae circa illum familiariter tenenda sit a te forma iudicii, quem sine favore commendo. dignum est igitur, ut quantum apud me meriti conlocavit ,tantum apud te benignitatis inveniat.