# Epistulae 7.90

Symmachus, Epistulae, Liber Septimus., LXXXX (LXXXVIIII) a. 399. ad Messalam.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/7.90
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/7.90

Probavit effectus non inmerito a me sperata, quae praestare dignatus es, magisque me culpam potuisse contrahere, si apud amantem praetorias pignoris nostri necessitates pudore tacuissem. ornari ergo nos gaudeo frequentibus amoris tui testimoniis , et volo speres, quidquid gratiae editio nostra quaesiverit, ad tua beneficia me cedente referendum.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
