Latin
Libeb Octauus., Section 1
Symmachus, Epistulae 8.1
Not analysed yet
I. Conpertum habeo, quolibet honorum culmine animum tuum non solere mutari –quidquid enim bene meritis honestatis accedit, id solutum magis videtur esse quam praestitum –,et ideo mirari me ac stupere confiteor, cur tanta virtute atque humanitate praeditus iampridem circa me munere litterarum causis occupationis abstineas. quod ego etsi occupatione magis quam voluntate arbitrer accidisse, tamen orare non desino, ut censuram tuam nostri memorem frequens sermo declaret.