# Epistulae 8.11

Symmachus, Epistulae, Libeb Octauus., Section 11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/8.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/8.11

XI. Adfectio in te animi mei non litteris aestimanda est. religio enim fide pectoris continetur: in verborum officiis latet plerumque simulatio. quare si tibi in scribendo rarior videor, nihil aestimes amori esse decerptum. et saepe evenit, ut homines tui nec profectionis suae indicium mild faciant et mutuas paginas non reposcant. sed de hoc loqui largius non oportet, quia sufficit | amanti brevis et restricta purgatio. ad ea transeo, quae utrique votiva sunt. hilaratus sum sanitatis tuae nuntio et rependo, quo gaudeas. nam mei quoque | corporis vigor post iufirmam valetudinem coepit adsurgere .

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
