Latin
Libeb Octauus., Section 15
Symmachus, Epistulae 8.15
Not analysed yet
XV.
AD ALEVIVM.
Ex debito venit sermo, qui redditur, ex beneficio, qui sponte defertur. secundae
igitur mihi partes relictae sunt, postquam stilus tuus mea scripta praevenit. nunc
vice salutationis repensa operam tuam curamque deposco in iis, quae Castor ex usu
atque utilitate nostra promovenda suggesserit.