Latin
Libeb Octauus., XVII. ad Rufinum.
Symmachus, Epistulae 8.17
Not analysed yet
Provinciali actione decursa, quae ad sacri auditorii cognitorem necessaria provocatione pervenit, delectatus sum fide ac diligentia tua et fortunam negotii non defensoris inscientiae sed voto iudicis inputavi. hortor igitur, ut amicitiae meae fiduciam geras et testimonii interim nostri adstipulatione contentus domum nostram. quae multis circumlatratur iniuriis, forensis industriae tuearis officio. nos ut sponte gratiam nudo et simplici protestamur adloquio, ita ad referendam vicissitudinem, si fors iuverit, pares esse nitemur.