Latin
Libeb Octauus., XVIIII. ad Patrvinum.
Symmachus, Epistulae 8.19
Not analysed yet
Ipsum te malo quam delenimenta verborum; tu contra epistulis absentiae moras redimis. quid si respondisset opimitas segetis aut vindemiae adrisisset ubertas? omnium temporum vices in otio ruris exigeres, qui patriam fame in agris dominante non respicis. an solo iuvaris aucupio, cuius me parte donasti? sed his quoque gulae inlecebris Romae positus largiter utereris. nain simul tibi et coempta ex foro cupedinario et ex suburbano tuo perlata suppeterent. quid quod etiam iactari morbo matronam tuam simulas? cuius valetudini, si vera praedicas, solitudo non conpetit. plura enim Romae salubritatis instrumenta sunt, maior medentium numerus. vide igitur, ne aliud genus suspicionis incurras. si obsessam a morbo coniugem vacuo secessu et intuta ablegatione maceraveris.