# Epistulae 8.20

Symmachus, Epistulae, Libeb Octauus., Section 20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/8.20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/8.20

XX post a. 374. Prae ceteris temporum vicibus aestate delector: non quod diurnas horas longior solis meta producit, neque quod res rationesque nostrae nova frage ditescunt, sed quod pacata navigatione desideratas mihi litteras tuas frequens invehit commeatus. quid enim vel animi voluptate iucundius vel ad officium amicitiae adcommodatius praestari potest, quam ut te mei amantem usu crebri sermonis experiar? ergo dum anni tempus invitat, dum pervium mare est, pabula quaedam et nutrimenta mutuae adfectionis veluti in hiemem congerantur. cum haec scriberem, salus mihi ex sententia suppetebat, tuis videlicet adiuta votis. neque enim nobis alia de causa arbitror optata succedere quam iudicio et amore Carthaginis.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
