Latin
Libeb Octauus., Section 21
Symmachus, Epistulae 8.21
Not analysed yet
XXI a. 399. LVCILLO. Indulgere te otio opinionis falsus putabam; tu vero animum lectione, labore corpus exerces. hoc indicant scripta et munera tua stilo exsculpta et parta venatu. mihi Flaminia emetienda est ad novos fasces generosi consulis evocato. o si reditus tuus antecaperet profectionis meae molitiones! iuvari nie amplissimo viatico crederem. sed quia multo itinere discernimur et neque mihi mora neque properatio tibi commoda est, verbis meis pagina nostra fungetur. praefata numinum venia praetorem Symmachum meum mox urbanum tribunal accipiet. festa eius frequentari a potissimis amicorum, quibus adnumeraris, exopto. da istam gratiam procul afuturo iisdem diebus . gratius est, quod defertur absentibus.