# Epistulae 8.22

Symmachus, Epistulae, Libeb Octauus., XXII. ad Andronicum.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/8.22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/8.22

In tuo ore vernat Musa Cecropia, mihi lingua Latiaris est, ne desideraveris aequa stili mei munera. litteris vincimur, amore certamus. sed haec merito rescriberem , si mihi solam epistulam detulisses; tu vero, ut es diligens amicorum, bibliothecae nostrae carminum tuorum divitias intulisti. quid tibi pro hoc dignum rependam tenuis ipse facundiae et pauper ingenii? tradam publicae admirationi, quae legenda misisti, et quamquam laudator inpar bonum saeculi publicabo. nihil ex hoc derogabitur operis tui gloriae; nam et Homerum novimus a dissimilibus praedicari. careret quippe fama magnorum virorum celebritate. si etiam minoribus testibus contenta non esset, sed quid haec longius traho, cum brevitatem verecundia tua postulet? cura, ut valeas, et si quid stilo adieceris. cum mediocri iudice sed non ingrato lectore participa.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
