Latin
Libeb Octauus., XXVIII. ad Romanum.
Symmachus, Epistulae 8.28
Not analysed yet
Meminisse te scio, quod me quoque idem de amico dolor perculit; sed iam nobis sermonum vices debent esse solacio. scribo igitur, ut respondere cogaris et a funestis cogitationibus redeas in officia viventium. fecerat religiosa causa, ne prior scriberes :non eris tam inreverens, ut provocatus abstineas.