# Epistulae 8.28

Symmachus, Epistulae, Libeb Octauus., XXVIII. ad Romanum.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/8.28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/8.28

Meminisse te scio, quod me quoque idem de amico dolor perculit; sed iam nobis sermonum vices debent esse solacio. scribo igitur, ut respondere cogaris et a funestis cogitationibus redeas in officia viventium. fecerat religiosa causa, ne prior scriberes : non eris tam inreverens, ut provocatus abstineas.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
