# Epistulae 8.29

Symmachus, Epistulae, Libeb Octauus., XXVIIII a. 399. ad Salvium.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/8.29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/8.29

Vidi in litteris nuper mihi redditis religiosum pro nobis animi tui gaudium et apertissime deprehendi, quid ex amicorum prosperis rebus voluptatis usurpes. promptius igitur te diligo, postquam hoc votum bonae mentis inspexi, et quamvis ipse domino pectoris mei excellentissimo viro scriptorum gratiam pro Flaviani fratris tui honore retulerim, nihilominus tamen quaeso, ut etiam tu magnitudinem gratulationis meae apud auctorem tanti beneficii digneris adstruere.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
